Creed of the First Council of Toledo
Date | 400 |
Council | Toledo |
Modern edition used | J. A. de Aldama, El simbolo Toledano I (Rome, 1934), pp. 29-36. |
1. Credimus in unum uerum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, uisibilium et inuisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra.
2. Hunc unum Deum et hanc unam esse diuini nominis Trinitatem.
3. Patrem non esse Filium, sed habere Filium, qui Pater non sit.
4. Filium non esse Patrem, sed Filium Dei esse natura.
5. Spiritum quoque Paraclitum esse, qui nec Pater sit ipse nec Filius, sed a Patre procedat.
6. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paraclitus sed a Patre procedens.
7. Pater est cuius uox haec est audita de coelis, Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui; hunc audite.
8. Filius est qui ait, Ego a Patre exiui et a Deo ueni in hunc mundum.
9. Paraclitus ipse est de quo Filius ait, Nisi abiero ad Patrem, Paraclitus non ueniet ad uos.
10.Hanc Trinitatem, personis distinctam, substantiam unam, uirtutem, potestatem, maiestatem indiuisibilem, indifferentem.
11. Praeter illam nullam diuinam esse naturam uel angeli uel spiritus uel uirtutis alicuius quae Deus esse credatur.
12. Hunc igitur Filium Dei, Deum, natum de Patre ante omne omnino principium, sanctificasse uterem beatae Mariae Virginis atque ex ea uerum hominem, sine uiri generatum semine, suscepisse,
13. id est, dominum Iesum Christum;
14. non imaginarium corpus, aut forma sola compositum, sed solidum.
15. Atque hunc et esurisse et sitisse et doluisse et fleuisse et omnia corporis exitia sensisse.
16. Postremo crucifixum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse;
17. conuersatum postmodum cum discipulis;
18. quadragesima die ad coelos ascendisse.
19. Hunc Filium hominis etiam Dei Filium appellari, Filium autem Dei, Deum, Filium hominis non uocari.
20. Resurrectionem uero humanae credimus carnis.
21. Animam autem hominis non diuinam esse substantiam, aut Dei partem, sed creaturam diuina uoluntate non prolapsam.
A1. Si quis ergo dixerit atque crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta; anathema sit.
2. Si quis dixerit atque crediderit, Deum Patrem eumdem Filium esse vel Paraclitum; anathema sit.
3. Si quis dixerit atque crediderit, Deum Filium eumdem esse Patrem vel Paraclitum; anathema sit.
4. Si quis dixerit atque crediderit, Paraclitum Spiritum vel Patrem esse vel Filium; anathema sit.
5. Si quis dixerit atque crediderit, hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse; anathema sit.
6. Si quis dixerit atque crediderit, Filium Dei, Deum, passum: anathema sit.
7. Si quis dixerit atque crediderit, hominem Iesum Christum, hominem, impasssibilem fuisse; anathema sit.
8. Si quis dixerit atque crediderit, alterum Deum esse priscae legis, alterum evangeliorum; anathema sit.
9. Si quis dixerit atque crediderit, ab altero Deo mundum fuisse factum, quam ab illo de quo scripturm est: In principio fecit Deus coelum et terram; anathema sit.
10. Si quis dixerit atque crediderit, corpora humana non resurrectura post mortem; anathema sit.
11. Si quis dixerit atque crediderit, animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam; anathema sit.
12. Si quis aliquas Scripturas, praeter quas catholica ecclesia recepti, vel in auctoritate haveendas esse crediderit, vel fuerit veneratus; anathema sit.
Last updated: 2-10-2011
No Responses yet